Bolla dell'Arcivescovo Giulio Caracciolo che istituisce la Parrocchia di San Giacomo
(10 ottobre 1594)"Die decimo mensis Octobris millesimo quincentesimo nonagesimo quarto, etc. Consideratis de jure considerandis, sacrique Ecumenici Concilii Tridentini vestigiis inberendo fuit dictum jugiterque decretum, fore et esse curam animarum Terrae Baruli, ut parte inter Capitulum Sanctae Mariae Majoris Ecclesiae, ac Sancti Jacobi in certos fines, ita quod unumquodque Capitulum suas specifice agnoscere possit oves, dividendam, et unicuique partem assignando, prout praesenti definitivo decreto. A Porta nova quae dicitur Sancti Sebastiani, per lineam rectam, per viam novam Monasterii monialium Sancti Stefani, et domum magnifici Maris Stabilis descendentem sit et esse debeat in futurum terminus seu divisio Parochialium, decernitur et mandatur, ita quod omnes habitationes, sui quomodocumque incolatum habentes, a dicta via orientem versus sint et esse debeant sub Parochia Sanctae Mariae Majoris Matricis Ecclesiae Terrae Baruli: habitantes vero vel incolatum habentes occidentem versus sint et esse debant sub cura Parochi S. Jacobi; et dicta via qua itur a Porta nova ad viam novam ut supra, sit perpetuo in futurm divisio eorumdem Parochialium, salvis tamen juribus quomodocumque et qualitercumque eidem Patrici Ecclesiae sacris et canonibus competituris etc. Julius Archipiscopus Tranen".